Latin
Letter 218
Augustine, Epistulae 218.3
Unproofread scanNot analysed yet
Vigila ergo et ora, ne intres in temptationem. ipsa quinpe oratio admonet te, quod indigeas adiutorio domini tui, ne spem bene uiuendi in te ponas. oras enim non iam, ut accipias diuitias et honores praesentis saeculi aut aliquid uanitatis humanae, sed ne intres in temptationem. quod utique si homo sibi praestare posset uolendo, non posceretur orando. quapropter, ut non intremus in temptationem, si uoluntas sufficeret. non oraremus; quae tamen si deesset, nec orare possemus. adsit ergo, ut uelimus: oremus autem, ut ualeamus, quod uoluerimus, cum ipso donante recte sapuerimus. quod bonum quoniam iam cepisti, est, unde gratias agas. quid enim habes, quod non accepisti? si autem accepisti. caue, ne glorieris, quasi non acceperis. hoc est quasi ex te ipso habere potueris. sciens autem, unde acceperis. ab illo pete, ut perficiatur, a quo datum est, ut inciperetur. cum timore itaque et tremore tuam salutem operare. deus est enim, qui operatur in te et uelle et perficere pro bona uoluntate, quoniam praeparatur uoluntas a domino atque ab ipso gressus hominis diriguntur et uiam eius uolet. haec cogitatio sancta seruabit te, ut sapientia tua pietas sit, id est ut ex deo sis bonus et Christi gratiae non ingratus.