Latin
Letter 218
Augustine, Epistulae 218.4
Unproofread scanNot analysed yet
Desiderant te parentes tui fideliter congratulantes meliori spei tuae, quam in domino habere coepisti. nos autem te siue absentem corpore siue praesentem in uno spiritu habere cupimus, per quem diffunditur caritas in cordibus nostris, ut, quolibet loco fuerit caro nostra. nullo modo separata esse possit anima nostra. gratissime accepimus cilicia, quae- misisti, ubi nos de frequentanda et seruanda humilitate -orationum prior ipse monuisti.