Latin
Letter 22
Augustine, Epistulae 22.9
Unproofread scanNot analysed yet
Haec propterea scripsi, ut, si tuae sanctitati iam non sunt necessaria, siue quod plura ipse huius modi cogites atque utiliora siue quod tuae sanctitati medicina ista non opus sit, mala tamen mea nota sint tibi sciasque, unde pro mea infirmitate deum rogare digneris. quod ut inpensissime facias, obsecro per humanitatem illius, qui praeceptum dedit, ut inuicem onera nostra portemus. multa sunt, quae de nostra uita et conuersatione deflerem, quae nollem per litteras ad te uenire, sed inter cor meum et cor tuum nulla essent ministeria praeter os meum et aures tuas. si autem uenerabilis nobis +omniumque nostrum tota sinceritate carissimus, cuius in te uere fraternam, cum praesens essem, benignitatem studiumque perspexi, senex Saturninus si dignatus fuerit, quando opportunum uidebit, ad nos uenire, quicquid cum eius sanctitate et spiritali affectu conloqui potuerimus, aut nihil aut non multum distabit, ac si cum tua dignatione id ageremus. quod ut nobiscum ab eo petere atque impetrare digneris, tantis precibus' posco, quantis uerba nulla sufficiunt. absentiam enim meam tantum longe Hipponienses uehementer nimisque formidant neque ullo modo mihi sic uolunt credere ut et ego uobis. Agrum fratribus datum prouisione et liberalitate tua didicimus ante epistulam tuam per sanctum fratrem et conseruum nostrum Parthenium, a quo multa alia, quae audire desiderabamus, audiuimus. praestabit dominus, ut etiam cetera, quae adhuc desideramus, impleantur.