Latin
Letter 23
Augustine, Epistulae 23.1
Unproofread scanNot analysed yet
Priusquam ad rem ueniam, de qua tuae beniuolentiae scribere uolui, tituli huius epistulae, ne uel te uel alium quempiam moueat, rationem breuiter reddam. 'domino' scripsi, quia scriptum est: Uos in libertatem uocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, sed per caritatem seruite inuicem. cum ergo uel hoc ipso officio litterarum per caritatem tibi seruiam, non absurde te dominum uoco propter unum et uerum dominum nostrum, qui nobis ista praecepit. 'dilectissimo' autem quod scripsi, nouit deus, quod non solum te diligam, sed ita diligam ut me ipsum, quando quidem bene mihi sum conscius et bona me tibi optare quae mihi. 'honorabili' uero quod addidi, non ad hoc addidi, ut honorarem episcopatum tuum; mihi enim episcopus non es. neque hoc cum contumelia dictum acceperis,. sed ex animo, quo in ore nostro esse debet est est, non non. neque enim ignoras aut quisquam hominum, qui DOS nouit, ignorat neque te esse episcopum meum neque me presbyterum tuum. honorabilem igitur ex ea regula te libenter appello, qua noui te esse hominem et noui hominem ad imaginem dei et similitudinem factum et in honore positum ipso ordine et iure naturae, si tamen intellegendo, quae intellegenda sunt, seruet honorem suum. nam ita scriptum est: Homo in honore positus non intellexit; comparatus est iumentis insensatis et similis factus est illis. cur ergo te honorabilem, in quantum homo es, non appellem, cum praesertim de tua salute atque correctione, quam diu in hac uita es, desperare non audeam? (fratrem) uero ut uocem, non te latet praeceptum nobis esse diuinitus, ut etiam eis, qui negant se fratres nostros esse, dicamus: Fratres nostri estis\\ et hoc uehementer ualet ad causam, propter quam scribere uolui fraternitati tuae. iam enim reddita ratione, cur epistulae talem ianuam fecerim, audi placidissime, quae sequuntur.