Latin
Letter 220
Augustine, Epistulae 220.12
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim coniugem non haberes, dicerem tibi, quod et Tnbunis diximus, ut in castitate continentiae uiueres; adderem. quod tunc fieri prohibuimus, ut iam te, quantum rerum humanarum salua pace potuisses, ab istis bellicis rebus abstraheres et ei uitae uacares in societate sanctorum, cui tunc uacare cupiebas ubi in silentio pugnant milites Christi, non ut occidant homines, sed ut expugnent principes et potestates et spiritalia nequitiae, id est diabolum et angelos eius. hos enim hostes sancti uincunt, quos uidere non possunt; et tamen, quos non uident, uincunt ista uincendo, quae sentiunt. sed ut te ad istam uitam non exhorter, coniunx impedimento est, sine cuius consensione continenter tibi non liceat uiuere. quia, etsi tu eam post illa tua uerba Tubunensia ducere non debebas, illa tibi tamen nihil eorum sciens innocenter et simpliciter nupsit. atque utinam posses ei persuadere continentiam, ut sine impedimento redderes deo, quod te debere cognoscis! sed si cum illa agere non potes, serua saltem pudicitiam coniugalem et roga deum, qui te de necessitatibus eruat, ut, quod non potes modo, possis aliquando. uerum tamen, ut deum diligas, non diligas mundum; ut in ipsis bellis, si adhuc in eis te uersari opus est, fidem teneas, pacem quaeras; ut ex mundi bonis facias opera bona et propter mundi bona non facias opera mala, aut non impedit coniunx aut impedire non debet. haec ad te, fili dilectissime, ut scriberem, caritas iussit, qua te secundum deum, non secundum hoc saeculum diligo, quia et cogitans, quod scriptum est: Corripe sapientem et amabit te, corripe stultum et adiciet odisse te, non te utique stultum sed sapientem debui cogitare.