Latin
Letter 221
Augustine, Epistulae 221.1
Unproofread scanNot analysed yet
Diu trepidus fui et ausus hos meos aliquotiens distuli. sed me principaliter, ut dici adsolet, animauit beatitudinis tuae beniuolentia omnibus comprobata, quam dum considero, magis timui, ne non petendo superbus, non quaerendo desidiosus. non pulsando piger a domino iudicarer. sufficere autem mihi crederem huius modi tantum modo uoluntatem. si fructum adipisci non possem; cum autem pro certo nouerim ostium diuini sermonis, quod uenerationi tuae caelestis gratia patefecit. paratam esse mentem tuam sanctam. quam possidet Christus, non solum cunctis uolentibus pandere, uerum etiam nolentibus, ut introire non pigeat, persuadere, occupationi reuerentiae tuae multiloquio superfluo moram non faciam. sed desiderium obsecrationis meae breuiter indicabo.