Latin
Letter 220
Augustine, Epistulae 220.2
Unproofread scanNot analysed yet
Scio non deesse homines, qui te secundum uitam mundi huius diligunt et secundum ipsam tibi dant consilia aliquando utilia aliquando inutilia, quia homines sunt et. sicut possunt, ad praesens sapiunt nescientes, quid contingat sequenti diei. secundum autem deum, ne pereat anima tua, non facile tibi quisquam consulit, non quia desunt, qui hoc faciant, sed quia difficile est inuenire, quando tecum ista possint loqui. nam et ego semper desideraui et numquam inueni locum uel tempus, ut agerem tecum, quod me agere oportebat cum homine. quem multum diligo in Christo. scis autem, qualem me apud Hipponem uideris, quando ad me uenire dignatus es, quia uix loquebar inbecillitate corporis fatigatus. nunc ergo, fili, audi me saltem per litteras tibi sermocinantem, quas in periculis tuis numquam tibi mittere potui periculum cogitans perlatoris et cauens, ne ad eos, ad quos nollem, mea epistula perueniret. unde peto, ut ignoscas, si putas me plus timuisse quam debui; tamen dixi, quod timui.