Latin
Letter 220
Augustine, Epistulae 220.1
Unproofread scanNot analysed yet
Fideliorem hominem et qui faciliores haberet accessus ad aures tuas ferens litteras meas, numquam potui reperire, quam nunc dominus obtulit seruum et ministrum Christi diaconum Paulum ambobus nobis carissimum, ut aliquid tibi loquerer non pro potentia tua et honore, quem geris in isto saeculo maligno. nec pro incolumitate carnis tuae corruptibilis atque mortalis. quia et ipsa transitoria est et, quam diu sit, semper incertum est, sed pro illa salute, quam nobis promisit Christus, qui propterea hic exhonoratus atque crucifixus est, ut doceret nos bona saeculi huius magis contemnere quam diligere et hoc amare et sperare ab illo, quod in sua resurrectione monstrauit; resurrexit enim a mortuis nec iam moritur et mors ei ultra non dominabitur.