Latin
Letter 220
Augustine, Epistulae 220.8
Unproofread scanNot analysed yet
Sed forte ad ista respondes illis hoc esse potius inputandum, qui te laeserunt, qui tuis officiosis uirtutibus non paria sed contraria reddiderunt. quas causas ego audire et inspice non possum; tuam causam potius aspice et inspice, quam non cum hominibus quibuslibet sed cum deo habere te cognoscis; quia in Christo fideliter uiuis, ipsum debes timere ne offendas. nam causas ego superiores potius adtendo, quia. ut Africa tanta mala patiatur, suis debent inputare homines peccatis. uerum tamen nolo te ad eorum numerum pertinere, per quos malos et iniquos deus flagellat poenis temporalibus, quos uoluerit. ipsis namque iniquis, si correcti non fuerint, seruat aeterna supplicia, quorum malitia iuste utitur, ut aliis mala ingerat temporalia. tu deum adtende, tu Christum considera, qui tanta bona praestitit et tanta mala pertulit. quicumque ad eius regnum cupiunt pertinere et cum illo ac sub illo semper beate uiuere, diligunt etiam inimicos suos, bene faciunt illis, qui eos oderunt, et orant pro eis, a quibus persecutionem patiuntur, et, si quando adhibent pro disciplina molestam seueritatem, non tamen amittunt sincerissimam caritatem. si ergo bona tibi sunt praestita quamuis terrena transitoria ab imperio Romano. quia et ipsum terrenum est non caeleste nec potest praestare, nisi quod habet in potestate, si ergo bona in te conlata sunt, noli reddere mala pro bonis: si autem mala tibi inrogata sunt, noli reddere mala pro malis. quid istorum duorum sit, nec discutere uolo nec ualeo iudicare; ego Christiano loquor: noli reddere uel mala pro bonis uel mala pro malis.