Latin
Letter 220
Augustine, Epistulae 220.9
Unproofread scanNot analysed yet
Dicis mihi fortasse: 'In tanta necessitate quid nis ut faciam?' si consilium a me secundum hoc saeculum quaeris, quo modo ista salus tua transitoria tuta sit et potentia atque opulentia uel ista seruetur, quam nunc habes, uel etiam maior addatur, quid tibi respondeam, nescio: incerta quippe ista certum consilium habere non possunt. si autem secundum deum me consulis, ne anima tua pereat, et times uerba ueritatis dicentis: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae damnum patiatur, habeo plane, quod dicam; est apud me consilium, quod a me audias. quid autem opus est, ut aliud dicam quam illud, quod supra dixi: Noli diligere mundum nec ea. quae in mundo sunt. si quis enim dilexerit mundum, non est caritas patris in illo. quoniam omnia, quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi, quae non est a patre, sed ex mundo est. et mundus transit et concupiscentia eius; qui autem fecerit uoluntatem dei, manet in aeternum, sicut et deus manet in aeternum :ecce consilium; arripe et age. hic appareat, si nir fortis es; uince cupiditates, quibus iste diligitur mundus, age paenitentiam de praeteritis malis, quando ab eis cupiditatibus uictus per desideria uana trahebaris. hoc consilium si acceperis, si tenueris atque seruaueris, et ad bona illa certa peruenies et cum salute animae tuae inter ista incerta uersaberis.