Latin
Letter 221
Augustine, Epistulae 221.3
Unproofread scanNot analysed yet
Nec me tantae tua beatitudo credat ineptiae, ut non insplciam, quantis et quam ingentibus uoluminibus opus sit, ut possint ista dissolui. uerum hoc ego fieri non expeto; id enim multipliciter factum esse non dubito; sed breuiter, perstricte atque summatim et opiniones rogo cuiuslibet haeresis poni et, quid contra teneat ecclesia catholica, quantum instructioni satis est, subdi, ut uelut quodam ex omnibus concepto commonitorio, si quis aliquam obiectionem aut conuictionem uberius, plenius ac planius nosse uoluerit, ad opulenta et magnifica uolumina transmittatur, quibus a diuersis et praecipue a ueneratione tua in hoc ipso constat elaboratum. sufficiet autem admonitio talis, ut puto, doctis et inperitis, otiosis et occupatis et ad cuiuslibet gradus ministerium ecclesiae undecumque promotis, dum et ille, qui multa legit, eadem breuiter recordatur et compendio ignarus- instruitur, ut nouerit, quid teneat, quid euitet, quid auersetur. ne faciat. quid. ut faciat, adsequatur. fortassis autem, si tamen, quod arbitror. uerum est. etiam aduersus calumniantium malignas mentes et dolosa labia opus hoc paruum inter cetera magnifica testimonio coronae tuae non deerit, ut, quibus patet campus calumniandi profusior, ualidis et ex omni parte conclusis fidei limitibus coartati omnibusque ueritatis telorum generibus circumacti etiam uno multiformi iaculo repente prostrati morticinos spiritus non audeant anhelare.