Latin
Letter 221
Augustine, Epistulae 221.2
Unproofread scanNot analysed yet
Nonnullos in clero huiusce etiam amplissimae ciuitatis esse inperitos ex me ipso conicio et. quantum uniuerso illi ordini profuturum sit. quod expeto. considerationi sanctitatis tuae discutiendum offero. priuilegium namque cunctorum, qui hoc de spiritalibus tuis laboribus promerentur, etiam me indignum consecuturum esse praesumo. domine merito uenerabilis et uere beatissime pater. precor igitur pietatem tuam. ut. ei quo Christiana religio hereditatis promissae nomen accepit, quae haereses fuerint, sint, quos errores intulerint, inferant, quid aduersus catholicam ecclesiam senserint, sentiant de fide, de trinitate. de baptismo,. de paenitentia, de homine Christo, de deo Christo, de resurrectione, de nouo et ueteri testamento et omnia omnino, quibus a ueritate dissentiunt, quae etiam baptismum habeant quaeue non habeant et post quam baptizet nec tamen rebaptizet ecclesia. qualiter suscipiat uenientes et quid singulis lege, auctoritate atque ratione respondeat, digneris exponere.