Latin
Letter 222
Augustine, Epistulae 222.3
Unproofread scanNot analysed yet
Perlatorem multum commendo. subdiaconus est de nostra dioecesi, de fundo autem uiri spectabilis nobisque carissimi Oronti. pro illo autem et pro eius patre. a quo adoptatus est, etiam ad ipsum scripsi. quas litteras cum legerit Christiana benignitas tua. peto, ut eas apud memoratum uirum tua intercessione adiuuare digneris. misi autem cum illo etiam hominem ecclesiae, ne ad tuam sanctitatem difficilis ei esset accessus; non enim parum de illo sollicitus sum, a qua me sollicitudine dominus, ut spero, per tuae caritatis instantiam liberabit. peto etiam mihi rescribere non graueris. quem ad modum sit in fide catholica ille Theodosius. per quem Manichaei nonnulli sunt proditi, et ipsi, quos ab eo proditos putamus esse correctos. si quid etiam de profectione sanctorum episcoporum fortassis audisti, fac, ut nouerim. deo uiuas.