Latin
Letter 223
Augustine, Epistulae 223.1
Unproofread scanNot analysed yet
Unum quidem reuerentiae tuae commonitorium, quod per ecclesiasticum dignatus es destinare, suscepi; nam quod prius directum esse beatitudo tua significauit per uirum honorabilem Philocalum, necdum ad me peruenit. uerum quamuis conscius propriorum semper fuerim peccatorum, nunc tamen euidenter agnoui adipiscendo illi, quod exoraui. muneri meam toti ecclesiae impedimento esse personam. sed omnino confido, quoniam, qui per unici sui gratiam humani generis dignatus est delere facinora, nec mea in perniciem cunctorum praeualere permittet potiusque, ubi abundauit peccatum, gratiam faciet redundare, domine merito uenerabilis ac uere beatissime sancte pater. difficultatem operis, quod instruendis inperitissimis nobis praestari per tuam beneficientiam suppliciter exoraui, nec ipse ignorans ante praedixi; sed de diuini fontis ubertate, quam tibi dominus tribuit, ueraci corde praesumpsi.