Latin
Letter 224
Augustine, Epistulae 224.1
Unproofread scanNot analysed yet
Cum mihi haec scribendi offerretur occasio per Fussalensem presbyterum, quem commendo caritati tuae, recensui epistulam tuam, in qua petis, ut de haeresibus. quae oriri potuerunt, ex quo domini in carne adnuntiari coepit aduentus, aliquid scriberem. hoc autem feci, ut uiderem. utrum iam deberem opus ipsum adgredi et inde tibi aliquid mittere. ubi considerares tanto esse difficilius, quanto uis effici breuius. sed ne hoc quidem potui talibus curis superuenientibus impeditus, a quibus omnino dissimulare non possem; nam me et ab eo, quod habebam in manibus. auerterunt.