Latin
Letter 224
Augustine, Epistulae 224.2
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc autem est, ubi respondeo libris IuJiani. quos octo edidit post illos quattuor, quibus ante respondi. hoc enim cum Romae accepisset frater Alypius, nondum omnes descripserat, cum oblatam occasionem noluit praeterire, per quam mihi quinque transmisit promittens alios tres cito esse missurum et multum instans, ne respondere differrem. cuius instantia coactus sum remissius agere, quod agebam, ut operi utrique non deessem uni diebus alteri noctibus. quantum mihi ab aliis occupationibus hinc atque inde uenire non desistentibus parceretur. agebam uero rem plurimum necessariam; nam retractabam opuscula mea et. si quid in eis me offenderet uel alios posset offendere, partim reprehendendo partim defendendo, quod legi posset et deberet, operabar. et duo iam uolumina absolueram retractatis omnibus libris meis, quorum numerum nesciebam eosque CCXXX et duos esse cognoui: restabant epistulae, deinde tractatus populares, quas Graeci homilias uocant. et plurimas iam epistularum legeram, sed adhuc nihil inde dictaueram. cum me etiam isti Iuliani libii occupare coeperunt, quorum nunc quarto respondere iam coepi. quando ergo id explicauero quintoque respondero, si tres non superuenerint, dispono, si dominus uoluerit, et, quod poscis, incipere simul agens utrumque et hoc scilicet et illud de retractatione opusculorum meorum nocturnis et diurnis temporibus in singula distributis.