Latin
Letter 224
Augustine, Epistulae 224.3
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc ideo insinuo sanctitati tuae, ut, quantum tibi desidenum est sumendi, quod poscis, tanto flagrantius a domino mihi poscas adiutorium, quo seruiam laudabili studio tuo atque utilitati eorum, quibus id existimas profuturum, domine sinceriter dilectissime frater. commeudo iterum perlatorem et negotium, propter quod eo perrexit. cum cognoueris. apud quem agendum sit, peto, ne pigeat adiuuare; non enim possumus necessitates hominum eius modi deserere. qui nostri non coloni sed, quod maius est, fratres sunt et in caritate Christi ad curam pertinent nostram. deo uiuas.