Latin
Letter 225
Augustine, Epistulae 225.4
Unproofread scanNot analysed yet
Quidam uero horum in tantum a Pelagianis semitis non declinant, ut. cum ad confitendam eam Christi gratiam, quae omnia praeueniat merita humana, cogantur, ne, si meritis redditur, frustra gratia nominetur, ad condicionem hanc uelint uniuscuiusque hominis pertinere, in qua eum nihil prius merentem quia nec existentem liberi arbitrii et rationalem gratia creatoris instituat, ut per discretionem boni ac mali et ad cognitionem dei et ad oboedientiam mandatorum eius possit suam dirigere uoluntatem atque ad hanc gratiam, qua in Christo renascimur, peruenire per naturalem scilicet facultatem petendo, quaerendo, pulsando, ut ideo accipiat. ideo inueniat, ideo introeat, quia bono naturae bene usus ad istam saluantem gratiam initialis gratiae ope meruerit peruenire. propositum autem uocantis gratiae in hoc omnino definiunt, quod deus constituerit nullum in regnum suum nisi per sacramentum regenerationis adsumere et ad hoc salutis donum omnes homines uniuersaliter sine per naturalem siue per scriptam legem siue per euangelicam praedicationem uocari. ut et, qui uoluerint. fiant filii dei et inexcusabiles sint, qui fideles esse noluerint, quia iustitia dei in eo sit, ut. qui non crediderint. pereant. bonitas in eo appareat, si neminem repellat a uita, sed indifferenter uniuersos uelit saluos fieri et in agnitionem ueritatis uenire. iam hic proferunt testimonia, quibus diuinarum scripturarum cohortatio ad oboediendum incitat hominum uoluntates, qui ex libero arbitrio aut faciant, quae iubentur, aut neglegant. et consequens putant, ut, quia praeuaricator ideo dicitur non oboedisse, quia noluit, fidelis quoque non dubitetur ob hoc deuotus fuisse, quia uoluit, et quantum quisque ad malum tantum habeat facultatis ad bonum parique momento animum se uel ad uitia uel ad uirtutes mouere, quem bona adpetentem gratia dei foueat, mala sectantem damnatio iusta suscipiat.