Latin
Letter 225
Augustine, Epistulae 225.5
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque inter haec innumerabilium illis multitudo obicitnr paruulorum, qui utique excepto originali peccato, sub quo omnes homines similiter in primi hominis damnatione nascuntur, nullas adhuc habentes uoluntates, nullas proprias actiones non sine iudicio dei secernuntur, ut ante discretionem boni ac mali de usu uitae istius auferendi alii per regenerationem inter caelestis regni adsumantur heredes alii sine baptismo inter mortis perpetuae transeant debitores, tales aiunt perdi talesque saluari. quales futuros illos in annis maioribus, si ad actiuam seruarentur aetatem, scientia diuina praeuiderit. nec considerant se gratiam dei, quam comitem, non praeuiam humanorum uolunt esse meritorum, etiam illis uoluntatibus subdere, quas ab ea secundum suam phantasiam non negant esse praeuentas. sed in tantum quibuscumque commenticiis meritis electionem dei subiciunt, ut, quia praeterita non extant. futura. quae non sint futura, confingant nouoque apud illos absurditatis genere et non agenda praescita sint et praescita non acta sint. hanc sane de humanis meritis praescientiam dei, secundum quam gratia uocantis operetur, multo sibi rationabilius uidentur adstruere, cum ad earum nationum contemplationem uenitur, quae uel in praeteritis saeculis dimissae sunt ingredi uias suas uel nunc quoque adhuc in ueteris ignorantiae impietate depereunt nec ulla eis aut legis aut euangelii inluminatio coruscauit. cum tamen, in quantum praedicatoribus ostium apertum est et uia facta est, gentium populus, qui sedebat in tenebris et in umbra mortis, lucem uiderit magnam et, qui quondam non populus, nunc autem populus dei sit et, quorum aliquando non misertus est, nunc autem misereatur, praeuisos inquiunt a domino credituros et ad unamquamque gentem ita dispensata tempora ac ministeria magistrorum. ut exortura erat bonarum credulitas uoluntatum; nec uacillare illud, quod deus omnes homines uelit saluos fieri et in agnitionem ueritatis uenire, quando quidem inexcusabiles sint, qui et ad unius ueri dei cultum potuerint instrui intellegentia naturali et euangelium ideo non audierint quia nec fuerint recepturi.