Latin
Letter 228
Augustine, Epistulae 228.1
Unproofread scanNot analysed yet
Caritati tuae misso exemplo epistulae, quam fratri Quoduultdeo nostro coepiscopo scripsi, putabam me hoc onere caruisse, quod mihi inposuisti quaerendo consilium, quid in his periculis, quae tempora nostra inuenerunt, facere debeatis. quamuis enim epistulam illam breuiter scripserim, nihil me tamen praetermisisse arbitror, quod et respondenti dicere et quaerenti audire sufficeret, quando quidem dixi nec eos esse prohibendos, qui ad loca, si possunt, munita migrare desiderant, et ministerii nostri uincula, quibus nos Christi caritas alligauit, ne deseramus ecclesias, quibus seruire debemus, non esse rumpenda. ista quippe uerba sunt, quae in illa epistula posui: 'Restat ergo', inquam, ut nos, quorum ministerium quantulaecumque plebi dei, ubi sumus, manenti ita necessarium est, ut sine hoc eam non oporteat remanere, dicamus domino: Esto nobis in deum protectorem et in locum munitum'.