Latin
Letter 228
Augustine, Epistulae 228.2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hoc consilium tibi propterea non sufficit, ut scribis, ne contra domini praeceptum uel exemplum facere nitamur, ubi fugiendum esse de ciuitate in ciuitatem monet; recolimus enim uerba dicentis: Cum autem persequentur uos in ciuitate ista, fugite in aliam. quis autem credat ita hoc dominum fieri uoluisse, ut necessario ministerio, sine quo uiuere nequeunt, desererentur greges, quos suo sanguine comparauit? numquid hoc fecit ipse, quando portantibus parentibus in Aegyptum paruulus fugit, qui nondum ecclesias congregauerat, quas ab eo desertas fuisse dicamus? numquid, quando apostolus Paulus, ne illum comprehenderet inimicus, per fenestram in sporta submissus est et effugit manus eius, deserta est, quae ibi erat, ecclesia necessario ministerio et non ab aliis fratribus ibidem constitutis, quod oportebat, impletum est? eis quippe uolentibus hoc apostolus fecerat, ut se ipsum seruaret ecclesiae, quem proprie persecutor ille quaerebat. faciant ergo serui Christi, ministri uerbi et sacramenti eius. quod praecepit siue permisit. fugiant omnino de ciuitate in ciuitatem, quando eorum quisquam specialiter a persecutoribus quaeritur, ut ab aliis, qui non ita requiruntur. non deseratur ecclesia, sed praebeant cibaria conseruis suis, quos aliter uiuere non posse nouerunt. cum autem omnium, id est episcoporum et clericorum et laicorum est commune periculum, hi, qui aliis indigent, non deserantur ab his. quibus indigent. aut igitur ad loca munita omnes transeant aut, qui habent remanendi necessitatem, non relinquantur ab eis, per quos illorum est ecclesiastica supplenda necessitas, ut aut pariter uiuant aut pariter sufferant, quod eos pater familias uolet perpeti.