Latin
Letter 228
Augustine, Epistulae 228.10
Unproofread scanNot analysed yet
Hic forte quis dicat ideo debere dei ministros fugere talibus imminentibus malis, ut se pro utilitate ecclesiae temporibus tranquillioribus seruent. recte hoc fit a quibusdam. quando non desunt alii, per quos suppleatur ecclesiasticum ministerium, ne ab omnibus deseratur, quod fecisse Athanasium supra diximus; nam quantum necessarium fuerit ecclesiae quantumque profuerit, quod uir ille mansit in carne, catholica fides nouit, quae aduersus Arrianos haereticos ore illius et amore defensa est. sed quando est commune periculum magisque timendum est, ne quisquam id facere credatur non consulendi uoluntate sed timore moriendi magisque fugiendi obsit exemplo, quam uiuendi prosit officio. nulla ratione faciendum est. denique sanctus Dauid, ne se committeret periculis proeliorum et fortassis extingueretur, sicut ibi dictum est, lucerna Israhel, a suis hoc petentibus sumpsit, non ipse praesumpsit; alioquin multos imitatores fecisset ignauiae, qui eum crederent hoc fecisse non consideratione utilitatis aliorum sed suae perturbatione formidinis.