Latin
Letter 228
Augustine, Epistulae 228.9
Unproofread scanNot analysed yet
Certe iam uides, quod te scripseras non mdere, quantum boni consequantur populi Christiani, si in praesentibus malis non eis desit praesentia ministrorum Christi. quorum uides etiam quantum obsit absentia, dum sua quaerunt, non quae Iesu Christi. nec habent illam, de qua dictum est: Non quaerit, quae sua sunt, nec imitantur eum, qui dixit: Non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salui fiant. qui etiam persecutoris principis illius insidias non fugisset. nisi se aliis. quibus necessarius erat, seruare uoluisset, propter quod ait: Compellor autem ex duobus concupiscentiam habens dissolui et esse cum Christo, multo magis optimum; manere in carne necessarium propter uos.