Latin
Letter 228
Augustine, Epistulae 228.13
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt sane. qui arbitrantur episcopos et clericos non fugientes in talibus periculis sed manentes facere, ut plebes decipiantur. cum ideo non fugiunt, quia manere suos praepositos ceraunt. sed facile est hanc responsionem uel inuidiam declinare adloquendo easdem plebes atque dicendo: 'Non uos decipiat, quod de loco isto non fugimus; non enim propter nos sed propter uos potius hic manemus, ne uobis non ministremus, quicquid saluti uestrae, quae in Christo est, nouimus necessarium. si ergo fugere uolueritis, et nos ab istis, quibus tenemur, uinculis soluistis.' quod tunc puto esse dicendum, quando uere uidetur utile esse ad loca tutiora migrare. quo audito si uel omnes uel aliqui dixerint: 'In illius potestate sumus. cuius iram nullus, quocumque uadit, euadit, cuius misericordiam. ubicumque sit, potest inuenire, qui nusquam uult ire siue certis necessitatibus impeditus siue laborare nolens ad incerta suffugia et non ad finienda sed ad mutanda pericula', procul dubio isti deserendi non sunt ministerio Christiano. si autem hoc audito abire maluerint, nec illis manendum, qui propter illos manebant, quia ibi iam non sunt, propter quos manere adhuc debeant.