Latin
Letter 228
Augustine, Epistulae 228.14
Unproofread scanNot analysed yet
Quicumque igitur isto modo fugit, ut ecclesiae necessarium ministerium illo fugiente non desit, facit, quod dominus praecepit siue permisit. qui autem sic fugit, ut gregi Christi ea, quibus spiritaliter uiuit, alimenta subtrahantur, mercennarius ille est. qui uidet lupum uenientem et fugit, quoniam non est ei cura de ouibus. haec tibi. quia me consuluisti, frater dilectissime, qua existimaui ueritate et certa caritate, rescripsi; sed ne meliorem, si inueneris, sequaris sententiam, non praescripsi. melius tamen, quod in his periculis faciamus, inuenire non possumus quam orationes ad dominum deum nostrum, ut misereatur nostri. quod ipsum, ut scilicet ecclesias non desererent, dei dono nonnulli prudentes et sancti uiri et uelle et facere meruerunt et inter dentes obtrectantium a sui propositi intentione minime defecerunt.