Latin
Letter 228
Augustine, Epistulae 228.4
Unproofread scanNot analysed yet
Unde illud. quod episcopum quendam dixisse audiuimus: 'Si dominus nobis imperauit fugam in eis persecutionibus. ubi potest fructus esse martyrii, quanto magis debemus fugere steriles passiones, quando est barbaricus et hostilis incursus!" uerum est quidem et acceptabile sed his, quos ecclesiastici officii non tenent uincula. nam qui clades hostiles ideo non fugit. cum posset effugere, ne deserat ministerium Christi, sine quo non possunt homines uel fieri uel uiuere Christiani, maiorem caritatis inuenit fructum, quam qui non propter fratres sed propter se ipsum fugiens atque comprehensus non negat Christum suscipitque martyrium.