Latin
Letter 228
Augustine, Epistulae 228.5
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est ergo, quod in epistula tua priore posuisti? dicis enim: 'Si in ecclesiis persistendum est, quid simus nobis uel populo profuturi, non uideo, nisi ut ante oculos nostros uiri cadant, feminae constuprentur, incendantur ecclesiae. nos ipsi tormentis deficiamus, cum de nobis quaeritur, quod non habemus'. potens est quidem deus audire preces familiae suae et haec, quae formidantur, auertere; nec ideo tamen propter ista, quae incerta sunt, debet esse nostri officii certa desertio, sine quo est plebi certa pernicies non in rebus uitae huius sed alterius incomparabiliter diligentius sollicitiusque curandae. nam si certa essent ista mala, quae timentur ne in locis, in quibus sumus. forte contingant, prius inde fugerent omnes, propter quos ibi manendum est, et nos a manendi necessitate liberos redderent; non enim quisquam est. qui dicat ministros manere oportere, ubi iam non fuerint, quibus necesse sit ministrare. ita quidam sancti episcopi de Hispania profugerunt prius plebibus partim fuga lapsis partim peremptis partim obsidione consumptis partim captiuitate dispersis; sed multo plures illic manentibus, propter quos manerent, sub eorundem periculorum densitate manserunt. et si aliqui deseruerunt plebes suas, hoc est, quod dicimus fieri non debere; neque enim tales docti auctoritate diuina, sed humano uel errore decepti uel timore sunt uicti.