Latin
Letter 23
Augustine, Epistulae 23.4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ergo tam pio et tam religioso animo facis, si tamen facis, ut ecclesiae catholicae baptismum non iteres, sed adprobes potius tamquam unius uerissimae matris, quae omnibus gentibus et regenerandis praebet sinum et regeneratis ubera infundit tamquam unius possessionis Christi sese usque ad terrae terminos porrigentis, —si hoc uere facis, cur non erumpis in exultantem et liberam uocem ? cur lucernae tuae tam utilem splendorem premis sub modio? cur non discissis atque abiectis ueteribus pellibus timidae seruitutis christiana potius indutus fiducia existis et dicis: Ego unum baptismum noui patris et filii et spiritus sancti nomine consecratum atque signatum; hanc formam ubi inuenio, necesse est ut adprobem; non destruo, quod dominicum agnosco, non exsufflo uexillum regis mei'? uestem Christi et qui diuiserunt, non uiolauerunt; et illi adhuc Christum non resurrecturum crediderant, sed morientem uidebant. si a persecutoribus uestis non conscissa est pendentis in cruce, cur a Christianis destruitur sacramentum sedentis in caelo? si ueteris populi temporibus Iudaeus essem, quando aliud esse melius non possem, accepissem utique circumcisionem. quod signaculum iustitiae fidei tantum illo tempore ualuit, antequam domini euacuaretur aduentu, ut infantem filium Moysi angelus praefocasset, nisi mater arrepto calculo circumcidisset puerum et hoc sacramento imminentem perniciem depulisset. hoc sacramentum etiam Iordanen fluuium refrenauit et reduxit in fontem. ,hoc sacramentum ipse dominus quamuis euacuauerit crucifixus, tamen natus accepit. non enim signacula illa damnata sunt, sed succedentibus opportunioribus decesserunt. nam sicut circumcisionem abstulit domini primus aduentus, sic baptismum auferet secundus aduentus. sicut enim nunc, posteaquam uenit libertas fidei et remotum est seruitutis iugum, nullus christianus circumciditur carne, sic tunc regnantibus iustis cum domino damnatisque impiis nemo baptizabitur, sed illud, quod ista praefigurant, id est circumcisio cordis et mundatio conscientiae manebit in aeternum. si ergo illo tempore Iudaeus essem et ueniret ad me Samaritanus uelletque illo errore derelicto, quem etiam dominus improbauit dicens: Vos adoratis, quod nescitis; nos adoramus, quod scimus, quoniam salus ex Iudaeis est, -uellet ergo //Samaritanus, quem Samaritani circumciderant, fieri Iudaeus, uacaret certe iterationis audacia et id, quod apud haeresem factum erat, quod praeceperat deus, non repetere sed adprobare cogeremur. quod si in carne circumcisi hominis non inuenirem locum, ubi circumcisionem repeterem, quia unum est illud membrum, multo minus inuenitur locus in uno corde, 'ubi baptismum Christi repetatur. ideo qui duplicare baptismum uultis, necesse est omnino, ut corda duplicia requiratis.