Latin
Letter 23
Augustine, Epistulae 23.5
Unproofread scanNot analysed yet
Clama ergo recte te facere, si non rebaptizas, et non solum sine trepidatione sed etiam cum gaudio mihi inde rescribe. nulla te tuorum concilia, frater, exterreant. si enim hoc eis displicuerit, non sunt digni, qui te habeant; si autem placuerit, credimus de misericordia domini, qui timentes sibi displicere et conantes placere numquam deserit, quod inter uos et nos cito pax erit, ne propter honores nostros, de qua sarcina periculosa ratio redditur, miserae plebes credentes in Christum habeant in domibus suis communes cibos et mensam Christi communem habere non possint. nonne ingemescimus, quod uir et uxor, ut fideliter coniungant corpora sua, iurant sibi plerumque per Christum et ipsius Christi corpus diuersa communione dilaniant? hoc tantum scandalum, tantus diaboli triumphus, tanta pernicies animarum si per tuam modestiam et prudentiam et dilectionem, quam debemus ei, qui pro nobis \\suum sanguinem fudit, ablata de medio in his regionibus fuerit, quis explicet uerbis, quam tibi palmam praeparet dominus, ut ad cetera membra sananda, quae per totam Africam tabefacta miserabiliter iacent, a te proficiscatur tam imitabile medicinae documentum? quam uereor, quoniam cor meum uidere non potes, ne tibi cum insultatione potius quam cum dilectione loqui uidear! sed certe, amplius quid faciam, non inuenio, nisi ut inspiciendum sermonem meum tibi offeram, animum deo.