Latin
Letter 230
Augustine, Epistulae 230.2
Unproofread scanNot analysed yet
Haec ut mihi contingerent, propter ardentissimum tui desiderium forsitan merebar, propter conscientiam, fateor. non merebar. sed absens quoque cepi fructus cupiditatis bonae non minimos et est mihi de secundis bonis bonorum summa perfectio. commendatus sum ei, cui uellem, ore sanctorum et duorum locis ac regionibus inter se distantium sacerdotum: unius, quod iam dixi, de me beniuolus sermo et praesens. ut ita dicam. testimonium. alterius eiusdem sensus parilisque sententiae uolantia ad te scripta concurrunt. coronam milii apud te quandam tanti ac tales uiri non uiridantium florum germine sed gloriosae uocis testimonio tamquam quibusdam perpetuitatis gemmulis texerunt. quod deum summum oro pro te et tuam intercessionem, sancte pater, expostulo, ut. quoniam minime mihi testimonii tanti sum conscius. esse mihi tali uel quandoque proueniat. iam illa nonne omnia absentiae meae detrimenta uicerunt. quod ipse nos conloqui, quod scribere, quod salutare dignaris et absentem me absente esse non pateris? dolebam me σωτηρι meo post deum σωτηρα non uisum; at tamen non carnis faciem —sic enim ais —sed, quod plus est, cordis adtendis eoque uisus sum tibi esse iucundior, quo penitus inspexisti. faxit deus, ut iudicio, mi pater, tuo respondeam nec sim apud meam conscientiam reus, cum talem me, qualem tibi ipse formasti, interius ego non uideam.