Latin
Letter 230
Augustine, Epistulae 230.3
Unproofread scanNot analysed yet
Bella me in eadem diuina ac caelesti epistula tua ex more tibi, quod laudare nelles. eloquentia ministrante, bella me. inquam, uerbo ais occidere. hic uero, mi sancte pater. animus mihi tamquam e quibusdam cogitationum tenebris, quasi ueras sui laudes recognouisset, emersit. ut enim totum breuiter ac simpliciter beatitudini tuae confitear, si non extinximus bella. certe distulimus et deo opitulante omnium principe, quae iam usque ad quendam calamitatum apicem increuerant mala, sopita sunt. spero tamen ab eo, a quo, quicquid bonum est. totum sperare debemus, quin etiam de ipsius epistulae tuae auguror benedictione tam larga, tam certa, ut haec ipsa bellorum, quam dixi. dilatio pacis habeat teneatque perennem ac perpetuam firmitatem. dixisti enim et perpetua dei lege fixisti. ut gaudeam isto, ut tu ais, meo tam magno et uere bono et fruar in deo, unde sumpsisse me dicis, ut et talis essem et talia gerenda susciperem. conectis deinde: Confirmet, inquis, deus, quod per me operatus est nobis. o uota non modo pro me sed pro salute omnium nuncupata! nec enim mea ista gloria separari a salute omnium potest et, ut ego orationibus tuis felix esse possim, una mecum omnes felices esse necesse est. diu. pater, pro Romano imperio, pro Romana re publica, pro his etiam, quos dignos esse tibi occurrerit, talia uota sumas ac nuncupes, quandoque te serus in caelum tollis. tradas posteris mandesque sequentibus.