Latin
Letter 230
Augustine, Epistulae 230.5
Unproofread scanNot analysed yet
Fertur satrapae seu regis potius cuiusdam epistula deum dominum Christum deprecantis, cum intra Iudaeae regiones adhuc uersaretur et necdum in caelum suum remeauerat, quoniam is ad eum ire ac pergere per aegritudinem praepediretur et sanari aliter se posse non crederet, ad se, si dignaretur, mundi salus ac medicina decurreret; et ne tantae maiestati, quam ignarus rex prouida sed non perfecta mente conceperat, iniuriam fieri uideretur, laudasse insuper suam dicitur ciuitatem, ut pulchritudine urbis et regis hospitio deus inlectus preces supplicis non dedignaretur. adfuit deus regi, sanatus est; et amplificato petitionis munere per epistulam non modo salutem ut supplici sed etiam securitatem ut regi transmisit; iussit insuper eius urbem ab hostibus in perpetuum esse ac semper immunem. quid his addi beneficiis potest? ego humilis et regum seruus a te meo domino peto, ut apud istum Christum, omnium dominum ac principem deum, cotidie pro meis peccatis intercedere ne cuncteris ac pro me indefessus ores ac petas, quicquid ipse nolueris.