Latin
Letter 230
Augustine, Epistulae 230.4
Unproofread scanNot analysed yet
Satis progressus sum fortasse, quam debui, sed parum locutus certe, quam uolui. confiteor enim: scribens ad te uultua mihi tuos tamquam praesentis imaginor et, cum olim me sermo rudis et inops lingua deficiat. tamen, quasi coram tecum conloquar fabulerque. non satior. proinde hinc etiam nostra in te desideria metire. cum iam diu finem mereretur epistularis paginae forsitan ingrata uerbositas, subtrahimus uerecundiam, dum cupiditati consulimus et sermonem relinquere esse a te recedere suspicamur. nolo ergo non desinere, sed non possum. si enim credis, mi pater, ex eo nostris sensibus ac praecordiis inhaesisti, ex quo non contenti tua fama tam gloriosa, tam maxima scriptis te tuis intueri maluimus, cum una mihi atque haec breuis epistula tua ardoris tantas flammas incendiaque commouerit. unde deprecamur te ac tota mente deposcimus, ut, quoniam gentiles ritus te etiam legendo ut numquam alias abunde affatimque contempsimus —quamquam enim a parentibus, ab auis et postrema usque gentis prole Christi iura percepimus, tamen aliquotiens sensibus nostris superfluae superstitionis superba uanitas inerrabat —,peto, ut etiam confessionum libros a te perscriptos nobis mittere ac donare digneris. si enim alii quoque prono animo ac benigna mente tua nobis scripta largiti sunt, quanto magis de tuis ipse excusare non debes!