Latin
Letter 232
Augustine, Epistulae 232.5
Unproofread scanNot analysed yet
Est quiddam innisibile. ex quo ereatoro principio sunt omnia. quae uidemus. summum, aeternum, incommutabile et nulli effabile nisi tantum sibi. est quiddam, quo se ipsa summitas maiestatis narrat et praedicat, non inpar gignenti atque narranti uerbum, quo ille, qui uerbum gignit, ostenditur. est quaedam sanctitas omnium, quae sancte fiunt, sanctificatrix, ipsius incommutabilis uerbi, per quod narratur illud principium, et ipsius principii, quod pari se uerbo narrat, inseparabilis et indiuisa communio. quis autem hoc totum, quod non dicendo dicere conatus sum et dicendo non dicere. quis hoc possit serenissima et sincerissima mente contueri eoque contuitu beatitudinem ducere atque in id, quod intuetur, deficiens quodam modo se obliuisci et pergere in illud, cuius uisione sibi uilis est, quod est inmortalitate indui et obtinere aeternam salutem. per quam me salutare dignamini? quis hoc possit. nisi qui omnes superbiae suae toros inanes peccata sua confitens complanauerit seque substrauerit mitem atque humilem ad excipiendum doctorem deum?