Latin
Letter 232
Augustine, Epistulae 232.6
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam ergo a uanitate superbiae prius ad humilitatem deponendi sumus, ut inde surgentes solidam celsitudinem teneamus, non potuit nobis hoc tanto magnificentius quanto blandius inspirari, ut nostra ferocitas non ui sed persuasione sedaretur, nisi uerbum illud, per quod se angelis indicat deus pater. quod uirtus et sapientia eius est, quod corde humano uisibilium rerum cupiditate caecato uideri non poterat, personam suam in homine agere atque ostendere dignaretur, ut magis homo timeret extolli fastu hominis quam humiliari exemplo dei. itaque non Christus regno terreno decoratus nec Christus terrenis opibus diues nec Christus ulla terrena felicitate praefulgens sed Christus crucifixus per totum terrarum. orbem praedicatur, quod riserunt prius populi superborum et adhuc rident reliquiae, crediderunt autem prius pauci, nunc populi, quia tunc ad fidem paucorum et contra inrisionem populorum, cum Christus crucifixus praedicaretur, claudi ambulabant, muti loquebantur, surdi audiebant, caeci uidebant, mortui resurgebant. sic tandem animaduertit terrena superbia nihil in ipsis terris esse potentius humilitate diuina, ut etiam saluberrima humilitas humana contra insultantem sibi superbiam diuinae imitationis patrocinio tueretur.