Latin
Letter 232
Augustine, Epistulae 232.7
Unproofread scanNot analysed yet
Expergiscimini aliquando, fratres mei et paientes mei Madaurenses; hanc occasionem scribendi uobis deus mihi obtulit. quantum potui quidem in negotio fratris Florenti, per quem litteras misistis, sicut deus uoluit, adfui et adiuui; sed tale negotium erat, quod etiam sine opera mea facile peragi posset; prope omnes enim domus ipsius homines, qui apud Hipponem sunt, nouerunt Florentium et multum eius orbitatem dolent. sed epistula mihi a uobis missa est, ut non inpudens esset epistula mea, cum occasione a uobis accepta idolorum cultoribus de Christo aliquid loqueretur. sed obsecro uos, si eum non inaniter in mea epistula nominastis, ut non inaniter uobis haec scripserim. si autem me inridere uoluistis, timete illum. quem prius iudicatum inrisit superbus orbis terrarum et nunc iudicem subiectus expectat; erit enim testis affectus in uos cordis mei per hanc, quantum potui, paginam expressus, erit testis uobis in iudicio eius, qui credentes sibi confirmaturus est et incredulos confusurus. deus unus et uerus uos ab omni huius saeculi uanitate liberatos conuertat ad se. domini praedicabiles et dilectissimi fratres.