Latin
Letter 234
Augustine, Epistulae 234.8
Unproofread scanNot analysed yet
De Christo autem tuae iam credulitatis carnali et spiritus deo, per quem in illum summum, beatum, uerum et patrem omnium ire securus es, domine pater percolende, non audeo nec ualeo, quid sentiam, exprimere, quia, quod nescio, difficillimum credo definire. ut autem me cultorem tuarum uirtutum dignatus es iam olim scienti insinuare, quod diligas, satis ad bonae uitae testimonium habeo, quam cum, ne tibi displiceam, qui deo per te animamque tuam cotidie insinuas, custodio. intellegis procul dubio, quod et ego delectabiliter diligam, cum tui iudicii de me habiti normam lineamque accipiens teneam. sed ante omnia quaeso te, ut exiguissimae opinioni meae ueniam concedas et sermoni meo ad te, quia coegisti, remisso, forte incongruo facile indulgeas et me, quid de his existimes uel tu quid sentias, sanctis scriptis tuis, ut ille ait, iam non melle sed nectare dulcioribus, si mereor, informare digneris. dei pietate perfruaris, domine pater, ac perpetua sanctitate deo placeas, quod necesse est.