Latin
Letter 235
Augustine, Epistulae 235.1
Unproofread scanNot analysed yet
Cepi fructum scripti mei, rescriptum scilicet beniuolentiae tuae. unde iam uideo exortum et exorsum inter nos magnae ac de re magna disputationis quasi sementum. hoc est, quod uolebam prius; deinde quod adhuc uolo, deus adiuuabit; id autem est, ut hoc coeptum debito ac salubri fine claudatur. proinde, quod de Christo nihil temere tibi uel negandum uel adfirmandum putasti, hoc in pagani animo temperamentum non inuitus acceperim. quod uero etiam scriptis meis de hac re doceri te cupis, nequaquam abnuam neque desistam huic tam bonae mihique carissimae seruire uoluntati tuae. sed prius opus est eliquare quodam modo perspicuamque sumere sententiam tuam de antiquis sacris. cum enim dixisses eam uiam in deum esse meliorem, 'qua uir bonus piis, iustis. puris, castis. ueris dictis factisque sine ulla temporum mutatorum captata iactatione probatus et deorum comitatu uallatus dei utique potestatibus emeritis, id est eius unius et uniuersi et incomprehensibilis et infatigabilis infatigabilisque creatoris impletis uirtutibus, quod, ut uestrum est, angelos dicitis uel quid alterum post deum uel cum deo, aut a deo aut in deum intentione animi mentisque ire festinat', quae uerba ex epistula tua recognoscis, tum addidisti et aisti: (Via est, inquam, qua purgati antiquorum sacrorum piis praeceptis expiationibusque purissimis et abstemiis obseruationibus decocti anima et corpore constantes deproperant'.