Latin
Letter 236
Augustine, Epistulae 236.2
Unproofread scanNot analysed yet
Auditores autem qui appellantur apud eos, et carnibus ueacuntur et agros colunt et, si uoluerint, uxores habent. quorum nihil faciunt, qui electi uocantur. sed ipsi auditores ante electos genua figunt, ut eis manus supplicibus inponatur non a solis presbyteris uel episcopis aut diaconis eorum sed a quibuslibet electis. solem etiam et lunam cum eis adorant et orant. die quoque dominico cum illis ieiunant et omnes blasphemias cum illis credunt, quibus Manichaeorum haeresis detestanda est, negantes scilicet Christum natum esse de uirgine nec eius carnem ueram confitentes fuisse sed falsam ac per hoc et falsam eius passionem et nullam resun-ectionem fuisse contendunt. patriarchas prophetasque blasphemant. legem per famulum dei Moysen datam non a uero deo dicunt sed a principe tenebrarum. animas non solum hominum sed etiam pecorum de dei esse substantia et omnino partes dei esse arbitrantur. deum denique bonum et uerum dicunt cum tenebrarum gente pugnasse et partem suam tenebrarum principibus miscuisse eamque toto mundo inquinatam et ligatam per cibos electorum suorum et per solem ac lunam purgari adseuerant et, quod purgari de ipsa dei parte non potuerit, in fine saeculi aeterno ac poenali uinculo conligari, ut non solum uiolabilis et corruptibilis et contaminabilis credatur deus, cuius pars potuit ad mala tanta perduci, sed non possit saltem totus a tanta coinquinatione et inmunditia et miseria uel in saeculi fine purgari.