Latin
Letter 236
Augustine, Epistulae 236.1
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil melius me facere posse arbitratus sum. quam ut tuae sanctitati potissimum scriberem, ne per neglegentiam in uestra prouincia domini nostri Iesu Christi ouile uastet inimicus, qui non desinit insidiari, ut perdat animas tam magno pretio comparatas. Mallianensem quendam subdiaconum Victorinum apud nos constitit esse Manichaeum et in tam sacrilego errore sub nomine clerici latitabat; nam est etiam aetate iam senex. ita est autem manifestatus, ut etiam ipse a me interrogatus. antequam a testibus coargueretur, negare non posset. tot enim et tales iam esse sciebat, quibus se incautus eftuderat. ut nihil aliud, si negare temptaret, quam non dico inpudentissimus sed insanissimus appareret. auditorem sane Manichaeorum, non electum se esse confessus est.