Latin
Letter 237
Augustine, Epistulae 237.5
Unproofread scanNot analysed yet
Dein le quid causae est, nt eundem hymnum isti secundum scripturas canonicas conentur exponere? si enim propterea non est in scr ipturis canonicis. quia illae scripturae carnalibus hymnus autem iste spiritalibus scriptus est, quo modo de scripturis ad carnales homines pertinentibus exponitur hymnus, qui non pertinet ad carnales? si enim uerbi gratia propterea in isto hymno cantatur et dicitur: 'Solnere uolo et solui uolo’. quia, sicut isti haec uerba exponunt, soluit nos dominus Christus a conuersatione saeculi. ut non iterum ligemur in eo, haec in scripturis canonicis utique didicimus, quod soluat nos dominus a conuersatione saeculi et quia in eo non debemus iterum conligari. nam quid est aliud: Dirupisti uincula mea? quid est aliud: Dominus soluit compeditos? iam solutos autem apostolus admonet dicens: State ergo et ne iterum seruitutis iugo detineamini et apostolus Petrus dicit: Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione domini nostri et saluatoris Iesu Christi his rursus impliciti superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus sic ostendens, cum soluti fuerimus, alligari DOS mundo iterum non debere. cum itaque ista in canone sine ex his testimoniis. quae commemoraui. siue ex aliis plurimis manifesta sint et legi et praedicari non cessent, quid est, quod isti hunc hymnum, ubi ‛uerba’, ut secundum ipsos loquar. (uerba obscurissime- -sime sunt posita', propterea dicunt in canone non esse, De reuelarentur carnalibus, cum potius et uideamus in canone reuelata, in hoc autem hymno omnino uelata, sicut ipsi adserunt? nam, sicut magis credendum est, prorsus non sunt ipsa sed nescio quae alia. quae tali expositione multo amplius uelant et reuelare formidant. .