Latin
Letter 237
Augustine, Epistulae 237.6
Unproofread scanNot analysed yet
Nam utique. si hoc illis uerbis significatur, quod nos SOJW1i dominus a conuersatione saeculi et ut non iterum eo, non diceretur: 'Soluere uolo et solui uolo' sed: 'Soluere uolo et eos. quos soluero, ligari uolo'. aut si membra sua, id est fideles suos in se transfigurat, quem ad modum ait: Esuriui et dedistis mihi manducare, diceret potius: 'Solui uolo et ligari nolo’. aut si propterea ipse soluit et ipse soluitur, quia soluit caput, membra soluuntur, quae persequebatur, cui clamauit de caelo: Saule, Saule, quid me persequeris? —hoc quidem uerborum istorum expositor iste non dixit, sed etiam si dixisset, id ei respondemus, quod paulo ante respondimus, quoniam haec in scripturis canonicis legimus. ibi intellegimus, inde firmamus, inde cotidie praedicamus. quid est igitur, quod iste hymnus dicitur carnalibus fuisse subtractus, ut non poneretur in canone, cum, quod in illo opertum est, in canone apertum sit? an usque adeo desipiunt. immo insaniunt, ut audeant dicere sacramentum regis in hoc hymno absconditum esse spiritalibus, in canone autem manifestum esse carnalibus?