Latin
Letter 237
Augustine, Epistulae 237.7
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc et de superioribus eiusdem hvmni uerbis dici potest. ubi ait: ‛Saluare uolo et saluari uolo'. si enim, sicut ipsi ex ponunt, hoc ista uerba significant, quod saluamur a domino per baptismum et saluamus, id est custodimus in nobis spiritum datum nobis per baptismum, nonne istum sensum scriptura canonica clamat, ubi legimus: Saluos nos fecit per lauacrum regenerationis et ubi nobis dicitur: Spiritum nolite extinguere? quo modo ergo iste hymnus in canone ideo non est, ne carnalibus innotescat, cum id, quod in illo obscurum est, in canone luceat. nisi quia sub hac qualicumque expositione, quam quibuslibet aliis obtendunt, illud, quod hic ipsi sapiunt, occultare conantur? qui tamen usque adeo caeci sunt, ut etiam quaedam uerba de ipso canone adhibeant ad exponendum hymnum, quem propterea dicunt in canone non esse, ne sacramentum regis carnalibus proderetur. quid ergo faciunt in canone clarius posita, per quae in isto hymno aperiantur obscura?