Latin
Letter 238
Augustine, Epistulae 238.11
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem de deo scriptum est: Qui solus habet mmortalitatem et: Inuisibili soli deo honor et gloria et cetera huius modi, non de patre tantum accipimus sed etiam de filio, quod ad formam dei adtinet, et de spiritu sancto. pater enim. et filius et spiritus sanctus unus deus est et solus uerus deus et solus inmortalis secundum incommutabilem omnino substantiam. si enim de carne diuersi sexus dictum est: Qui adhaeret meretrici, unum corpus est et de spiritu hominis. qui non est, quod dominus, consequenter scriptum est: Qui autem adhaeret domino, unus spiritus est. quanto magis deus pater in filio et deus filius in patre et spiritus patris et filii unus deus est, ubi nulla est diuersa natura. cum ex diuersis modo quodam sibi cohaerentibus dicatur uel spiritus unus uel corpus unum!