Latin
Letter 238
Augustine, Epistulae 238.12
Unproofread scanNot analysed yet
Et cum ex anima et corpore sibi cohaerentibus dicatur unus homo, cur non multo maxime patre et filio sibi cohaerentibus dicatur unus deus, cum sibimet inseparabiliter cohaereant, quo modo non corpus et anima? et cum corpus et anima sit unus homo, quamuis corpus et anima non sint unum cur non multo magis sit pater et filius unus deus, cum pateret filius unum sint secundum illam ueritatis uocem: Ego et Pater unum sumus? item cum homo interior et homo exterior non sint unum —neque enim eiusdem naturae est exterior cuius interior. quia exterior cum nuncupato corpore dicitur homo. interior autem in sola rationali anima intellegitur —f utrumque tamen simul non homines duo sed unus dicitur, quanto magis pater et filius unus deus est, cum pater et filius unum sint, quia eiusdem naturae uel substantiae sunt uel si quo alio uocabulo congruentius dicitur id, quod deus est, unde dictum est: Ego et pater unum sumus! itaque unus spiritus domini et unus spiritus hominis et non sunt unum et tamen, ille cum cohaeret domino. non sunt duo sed unus spiritus; et unus homo interior et unus homo exterior et non sunt unum et tamen propter conexionem uinculi naturalis simul utrumque non duo sed unus homo; multo magis, cum filius dei dicat: Ego et pater unum sumus, unus est deus pater et unus deus filius et tamen simul utrumque non duo dii sed unus deus.