Latin
Letter 238
Augustine, Epistulae 238.13
Unproofread scanNot analysed yet
Quod enim fecit in multis sanctis in adoptionem filiorum uocatis coheredibus Christi una fides et una spes et una caritas, ut esset eis anima una et cor unum in deum, hoc praecipue cogit intellegi una eademque patris et filii natura. si ita dicendum est, deitatis, ut pater et filius, qui unum sunt et inseparabiliter unum sunt et sempiterne unum sunt, non sint duo dii sed unus deus. illi enim homines per consortium et communionem unius eiusdemque naturae, qua omnes homines erant, unum erant, etsi aliquando secundum diuersitates uoluntatum et sententiarum et opinionum morumque dissimilitudines non erant unum; erunt autem plene perfecteque unum. cum peruentum fuerit ad eum finem, ut sit deus omnia. in omnibus. deus autem pater et filius eius, uerbum eius, deus apud deum, semper atque ineffabiliter unum sunt, unde magis non duo dii sed unus deus.