Latin
Letter 238
Augustine, Epistulae 238.2
Unproofread scanNot analysed yet
Et de praeterito quidem placito nostro, quod condicto mendiano implere noluisti, facile existimari potest, quis nostrum fidei suae fiduciam non habuerit, utrum qui uolebat, ut diceretur, et timebat, ne teneretur, an qui usque adeo nolebat eam disceptantium iudicio subtrahi, ut mandata litteris uellet etiam legentium memoriae commendari, ne quisquam uel obliuione opinatus uel dissensione inritatus diceret ab aliquo nostrum aut non esse dictum, quod dictum erat, aut dictum esse, quod dictum non erat. in his enim solent latebras suae malae defensionis inquirere, qui contentionis sunt cupidiores quam ueritatis. hoc autem nec a te nec a me nec de te nec de me dici posset, si in fide condicti permaneres, ut uerba nostra exciperentur et scriberentur, praesertim quia tu ipse in his uerbis, quibus fidem tuam pronuntiasti, quotiens ea repetisti, totiens uariasti, quod nulla credo fraude sed obliuione factum esse.