Latin
Letter 238
Augustine, Epistulae 238.3
Unproofread scanNot analysed yet
Nam primo dixisti credere te (in deum patrem omnipotentem, inuisibilem, ingenitum, incapabilem et in Iesum Christum filium eius deum natum ante saecula, per quem facta sunt omnia. et in spiritum sanctum'. quibus ego auditis cum respondissem nondum a te quicquam dictum, quod meae fidei repugnaret, et ideo, si ea scripsisses, me his etiam posse subscribere, ad hoc nescio quo modo res perducta est, ut accepta charta ea ipsa, quae dixeras, uelles etiam litteris tua manu exprimere. quod cum mihi ad legendum dedisses, animaduerti minus te scripsisse 'patrem', cum scripsisses deum omnipotentem, inuisibilem, ingenitum, innatum). quod ubi commemoraui, non post multam altercationem addidisti 'patrem'; et 'incapabilem' quidem, quod uerbis dixeras, scripto praetermiseras, sed nulla hinc a me facta commemoratio est.