Latin
Letter 238
Augustine, Epistulae 238.23
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cum ad haec contemplanda infirmus sit oculus cordis humani, accedit, ut de contentione etiam turbulentus sit. et quando ista conspiciet? dicit scriptura filium dei, dominum et saluatorem nostrum Iesum Christum, uerbum dei esse et ueritatem et sapientiam et homines eum ante incarnationem, quam de Maria uirgine accepit, sine ulla omnino susceptione corporeae creaturae per ipsam naturam et substantiam suam, qua uerbum dei est et sapientia dei, uisibilem et corruptibilem dicunt, dum sibi nolunt constare, quod sentiunt. de patre tantum modo esse dictum: Inuisibili. incorruptibili soli deo! rogo te: uerbum hominis non est uisibile, nedum uerbum dei: iam uero sapientia illa, de qua dictum est: Adtingit ubique propter suam munditiam et: Nihil inquinatum in eam incurrit et: In se ipsa manens innouat omnia et si qua similia, quae numerari non possunt, si corruptibilis est. nescio quid dicam. nisi ut doleam praesumptionem humanam et mirer patientiam diuinam.