Latin
Letter 238
Augustine, Epistulae 238.24
Unproofread scanNot analysed yet
Cum uero de illa dictum sit: Candor est enim lucis aeternae, nec uestri, ut arbitror, iam dicunt lucem patris. quae quid est nisi eius substantia, fuisse aliquando sine candore a se genito, sicut ista in diuinis et spiritalibus et incorporeis et incommutabilibus credi et utcumque intellegi possunt; audio enim iam eos emendasse. an forte falsum est hoc eos aliquando dixisse, quod fuerit aliquando pater sine filio, tamquam fuerit lux aeterna sine candore, quem genuit? quid ergo dicimus? si natus est filius dei de patre, iam pater destitit gignere; et si destitit, coepit; si autem coepit gignere. fuit aliquando sine filio; sed numquam fuit sine filio, quia filius eius sapientia eius est, quae candor est lucis aeternae: ergo semper gignit pater et semper nascitur filius. hic rursus timendum est, ne putetur inperfecta generatio, si non dicimus natum esse sed nasci. compatere mecum, obsecro, in his angustiis humanae cogitationis et linguae et pariter confugiamus ad spiritum dei per prophetam dicentem: Generationem eius quis enarrabit?